- ANTIDORUM
- ANTIDORUMGraecis ἀντίδωρον, Domin. Macro, panis est benedictus, ex cuius parte media, quae cruce obsignata est, secundum Graecorum ritum, aufertur a Sacerdote consecrationis materia, reliquum vero populo post Missam distribuitur. Addit Frater, in lateribus eius haec verba esse impresse, Iesus Christus vicit: Casaubon. panem κατάκλαςτον sic dictum esse ait. Vide Macrum utrumque in Hierolex. Casaubon. Exerc. contr. Baron. et infra in voce Panis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.